In nomine Domini. Amen.
Cum dudum ad audientiam sanctissimi patris et domini nostri domini Benedicti divina providentia papae XII et etiam diu ante, dum erat in cardinalatus officio constitutus, ad audientiam felicis recordationis domini Joannis papae XXII praedecessoris sui saepissime pervenisset, quod Armeni in et de his quae ad fidem et credentiam pertinent christianam, communiter in utraque Armenia vel specialiter in una vel in alia Armenia aut aliquid de una vel de alia tenebant et docebant vel etiam praedicabant errores varios et diversos, tam contra divinam Scripturam, Concilia generalia, quam etiam contra illa quae determinavit, docet et docuit ac praedicavit et praedicat sancta Romana Ecclesia, mater omnium et magistra. Volens idem dominus noster papa super praedictis et eorum singulis inquirere ac scire plenius veritatem, ad sui praesentiam fecit venire plures Armenos et aliqui etiam ex eis venerunt ad eandem praesentiam per seipsos, aliquos etiam ex Latinis qui fuerant in partibus Armeniae audiverantque dictos Armenos errores multos dogmatizantes atque tenentes, fecit ad se venire, a quibus, Armenis et Latinis, videlicet ab aliquibus eorum, per dictum dominum nostrum papam et ab aliis per reverendum patrem dominum Bernardum tituli Sancti Cyriaci in Thermis presbyterum Cardinalem de mandato ipsius domini papae receptum extitit iuramentum, quod ipsi super praedictis et aliis quae in dictis partibus vel alibi ab eisdem Armenis audissent vel scirent ipsos tenere, docere vel praedicare, plenam et meram, tam de seipsis, ut de principalibus, quam de aliis personis, vivis et defunctis, ut testes confiterentur et deponerent veritatem. Ipsis itaque sic receptis et eis postmodum, videlicet illis qui linguam latinam nec loqui nec intelligere sciebant, per interpretes idoneos et aliis qui utramque linguam, scilicet armenam et latinam loqui et intelligere sciebant, per se necnon et quibusdam libris in armena lingua scriptis, ipsi domino nostro papae traditis per aliquos de dictis Armenis, quibus, ut plures ex eisdem Armenis asseruerunt et adhuc asserunt, communiter utuntur Armeni tam in Maiori Armenia quam Minori, diligenter examinatis, ad haec eis certo notario apostolico assignato, qui depositiones et confessiones dum fiebant et errores certos dum de praedictis libris interpretarentur seu extraherentur, per certas personas utramque linguam, sciscilicet armenam et latinam, intelligere ac loqui scientes, redigebat et redigit in scriptis. Consequenter ex depositionibus et confessionibus eorum inventum est dictos Armenos vel aliquos ex eis tenere, credere et docere articulos infrascriptos:
I. Et primo, quod aliqui antiqui magistri Armenorum dixerunt et praedicaverunt, quod Spiritus Sanctus procedit a Filio sicut et a Patre, sed a sexcentis et duodecim annis circa, magistri et praelati et alii Armeni de Maiori Armenia dimiserunt praedicare et dicere, quod Spiritus Sanctus procedat a Filio sicut et a Patre, quia dicto tempore factum fuit concilium apud Armenos, ubi fuerunt catholicon et episcopi ac magistri Armenorum et patriarcha Surianorum et ibi determinaverunt, quod de cetero non diceretur apud eos, quod Spiritus Sanctus procederet a Filio sicut et a Patre; et condemnaverunt antiquos doctores Armenorum, qui fuerunt ante dictum concilium, eo quod dixerant et docuerant quod Spiritus Sanctus procedit a Filio sicut et a Patre; et extunc omnes Armenos, qui tenuerunt et docuerunt quod Spiritus Sanctus procedebat a Filio, sicut et a Patre, persecuti sunt, incarcerando eos et in vinculis ponendo. Et sic apud Armenos nullus audet hoc dicere vel docere, nisi soli illi <qui> reuniti sunt sanctae Romanae Ecclesiae. Et si quandoque inveniatur in libris eorum positum, quod Spiritus Sanctus procedat a Filio, hanc processionem <de> temporali, ad santificandam creaturam et non de processione eius aeterna, qua processit aeternaliter a Patre et Filio in esse personaliter intelligendam dicunt.
II. Item, quod Armeni articulum fidei in Symbolo positum de Spiritu Sancto, sic pronuntiant: Credo in Spiritum Sanctum increatum et perfectum, qui locutus est in Lege et Prophetis et Evangeliis et descendit in Iordane et praedicavit in Apostolis et habitat in Sanctis — nullam mentionem facientes, quod Spiritus Sanctus procedat a Patre vel a Patre et Filio. — Quando tamen legunt evangelium Joannis, ubi dicitur quod Paraclitus procedit a Patre, hoc dicunt et confitentur; sed multi ex eis negant quod Spiritus Sanctus procedat a Filio; et si aliqui hoc credant, tamen non audent hoc manifeste dicere. Et licet in concilio Chalcedonensi non fuerit determinatum expresse, quod Spiritus Sanctus procederet a Filio sicut a Patre, sed hoc fuerat determinatum in conciliis Constantinopolitano et Ephesino quia tamen concilium Chalcedonense approbavit determinata in dictis conciliis prioribus, ideo, reprobando dictum concilium Chalcedonense, dicti Armeni reprobarunt dicta concilia quae per dictum concilium approbata fuerunt, inter quae erat, quod Spiritus Sanctus procedit a Filio sicut et a Patre.
III. Item, quod in dicto concilio reprobaverunt concilium Chalcedonense ex eo principaliter, quod in dicto concilio Chalcedonensi fuerat determinatum, quod in domino Iesu Christo erant duae naturae, humana scilicet et divina, et unica persona subsistens in duabus naturis; et in dicto concilio determinaverunt, quod sicut in domino Iesu Christo erat unica persona, ita erat una natura, scilicet divina, et una voluntas et una operatio, et anathematizaverunt dicentes contrarium; et illos qui contrarium dicebant perscuti sunt, eos incarcerando, vinculando et morti tradendo. In dicto etiam concilio damnaverant_ beatum Leonem_ papam et epistolas eius quas miserat ad concilium Chalcedonense et ad Flavianum patriarcham Constantinopolitanum, in quibus beatus Leo scripserat, quod in domino Iesu Christo erant duae naturae et una persona, duae voluntates et duae operaciones. In dicto etiam concilio Dioscorum condemnatum per dictum concilium Chalcedonense canonizaverunt et pro Sancto haberi voluerunt et adhuc ter in anno faciunt festum de eo sicut de Sancto et eum laudant ut Sanctum; et maledicunt beatum Leonem et concilium Chalcedonense, qui damnaveverunt dictum Dioscorum. Dicunt etiam quod illi qui consenserunt determinatis in dicto concilio Chalcedonensi, Christum negaverunt.
IV. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod peccatum primorum parentum personale ipsorum tam grave fuit, quod omnes eorum filii ex semine eorum propagati, usque ad Christi passionem, merito dicti peccati personalis ipsorum damnati fuerunt et in inferno post mortem detrusi, non propter hoc quod ipsi ex Adam aliquod peccatum originale contraxerint, cum dicant pueros nullum omnino habere originale peccatum nec ante Christi passionem nec post; sed dicta damnatio ante Christi passionem eos sequebatur ratione gravitatis peccati personalis, quod commiserunt Adam et Eva transgrediendo divinum praeceptum eis datum, sed post Domini passionem, in qua peccatum primorum parentum deletum fuit, pueri qui nascuntur ex filiis Adam non sunt damnationi addicti nec in inferno ratione dicti peccati sunt detrudendi, quia Christus totaliter peccatum primorum parentum delevit in sua passione.
V. Item, quod quidam magister Armenorum vocatus Mechitariz, qui interpretatur Paraclitus, de novo introduxit et docuit, quod anima humana filii propagatur ab anima patris sui, sicut corpus a corpore et angelus etiam unus ab alio; quia, cum anima humana rationalis existens et angelus existens intellectualis naturae sint quaedam lumina spiritualia, ex se ipsis propagant alia lumina spiritualia; et in hoc sequuntur eum quasi omnes de provincia Argiciensi, quae est magna provincia, continens septem dietas. Alii vero Armeni non dicunt hoc, sed quod Deus omnes animas creat. Et Armeni de dicta provincia habent illum Mechitariz pro Sancto.
VI. Item dicunt Armeni, quod animae puerorum qui nascuntur ex christianis parentibus post Christi passionem, si moriantur antequam baptizentur, vadunt ad paradisum terrestrem, in quo fuit Adam ante peccatum; animae vero puerorum qui nascuntur ex parentibus non christianis post Christi passionem et moriuntur sine baptismo, vadunt ad loca ubi sunt animae parentum ipsorum.
VII. Item, quod dicti Armeni dicunt, quod animae hominum adultorum, qui mortui sunt vel morientur post Christi passionem, vadunt in aere vel in terra, quae est iuxta paradisum terrestrem, vel alibi, ubi Deus ordinat ipsas manere usque ad diem Iudicii, sive sint christiani sive non; nulla tamen animae ipsorum vadit ad infernum vel paradisum caelestem vel terrestrem, usque ad dictum tempus Iudicii. Et, ut dicunt, animae puerorum non baptizatorum ad Generale Iudicium venient cum corporibus suis et post iudicium ibunt ad paradisum terrestrem, in quo volabunt sicut columbae de una arbore ad aliam et sicut angeli de coelo ad terram et de una parte terrae ad aliam; non tamen habebunt gloriam nec sustinebunt poenam aliquam. Post generale iudicium animae adultorum ibunt ad loca quae eis deputabuntur post dictum Generale Iudicium.
VIII. Item, quod Armeni dicunt, quod animae puerorum baptizatorum et animae multum perfectorum hominum post Generale Iudicium intrabunt in regnum caelorum, ubi carebunt omni malo poenali huius vitae, quia nec esurient nec sitient nec alios defectus humani corporis sentient, nec nubent nec nubentur, sedebunt sicuti angeli Dei in caelis, neo peccare poterunt nec cadere a statu in quo erant. Non tamen videbunt Dei essentiam, quia nulla creatura eam videre potest; sed videbunt claritatem Dei, quae ab eius essentia manat, sicut lux solis emanat a sole et tamen non est sol; et in dicta visione dictae claritatis erunt diversi gradus, ita quod perfectius dictam claritatem videbunt angeli quam quicumque bomines, et prophetae et Apostoli ac martyres et virgines, quam pueri baptizati; et in hoc dicunt, quod consistet Sanctorum perfectorum et puerorum baptizatorum beatitudo.
IX. Item, de pueris non baptizatis et de non perfecte iustis hominibus, qui scilicet non pervenerunt ad perfectionem Apostolorum, martyrum, confessorum et virginum, Armeni dicunt, quod post Generale Iudicium ibunt ad paradisum terrestrem et non coelestem, ubi carebunt omni molestia corporali et delectabuntur inter ligna paradisi; non tamen comedent nec bibent nec nubent nec nubentur, et ita perpetuo ibi manebunt, et in hoc consistet eorum beatitudo. Differentia tamen erit inter pueros non baptizatos christianorum, filios et adultos non perfecte iustos; quia adulti non perfecte iusti habebunt coronam de lumine ignis quo terra comburetur ante Iudicium; videbunt etiam claritatem ligni Crucis Christi, quae claritas tunc maxima erit; quia omnes claritates quae sunt in hoc mundo, adiungentur claritati Crucis Christi et dicti adulti secundum quod magis vel minus perfecti erunt, dictas coronas luminis differentes habebunt et dictam claritatem Crucis Christi differenter videbunt, secundum eorum merita; dictas tamen coronas luminis non habebunt pueri non baptizati nec videbunt claritatem Crucis Christi; et in hoc erit differentia inter eos.
X. Item dicunt, quod mediocriter homines mali christiani, post Generale Iudicium non ibunt ad paradisum caelestem vel terrestrem, sed manebunt in terra, in qua nunc habitant homines, quae tota erit plena arboribus, sicut paradisus terrestris, et tamen non comedent nec bibunt nec ex tunc morientur; et hic locus dabitur eis ex hoc, quod mediocriter mali fuerunt. Vocant autem homines mediocriter malos, homines coniugatos et alios in saeculo communiter viventes.
XI. Item, de multum malis hominibus, sicut sunt generaliter omnes infideles et christiani malam vitam et peccatricem ducentes, habent duas opiniones, quarum una est, quod tales post Generale Iudicium ponentur in Oceanum, quod tunc erit igneum et ibi graviter cruciabuntur per vermes qui ibi erunt, qui ita magni erunt sicut dracones; et sicut magis vel minus peccaverunt, ita dicti dracones vel maiores vel minores erunt; quia, ut dicunt, statim quando homo graviter peccat, dictus draco nascitur in Oceano et crescit secundum quod plus vel minus homo peccat; et aliqui ex hominibus malis, qui multa peccata et diversa commiserunt, plures dracones ibi habebunt, quorum unus cruciabit eos in oculis et alter in auribus et sic de aliis membris. Cruciabuntur etiam ibi daemones, qui ibi cum eis erunt, iuxta illud quod Dominus dicturus est malis:_ Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius_; et ita perpetuo ibi mali homines cruciabuntur. — Alia vero eorum opinio dicit, quae magis communis est apud Armenos, quod post generale iudicium nullus Infernus erit, nec mine est, nec fuit postquam Christus ad inferos descendit et Infernum totaliter destruxit, sed unusquisque peccator <a> peccato quod commisit cruciabitur et secundum quod plus vel minus peccavit, secundum hoc plus vel minus a dictis peccatis cruciabitur; et sic talia peccata dicuntur esse Infernus, in quo peccatores post Generale Iudicium cruciabuntur.
XII. Item, praedicti Armeni dicunt, quod homines mediocriter mali in Iudicio cum operibus suis ponentur in statera et si plus ponderaverint eorum mala quam bona, tunc ponentur in Oceanum, secundum praedictam opinionem de qua supra dictum est et affligentur ibi secundum quod demeruerunt. Si vero plus ponderaverint eorum bona quam mala, tunc ponentur in ista terra, quae erit arboribus plena, non tamen ita delectabilis sicut est paradisus terrestris. Si vero bona eorum et mala aequaliter ponderent, tunc ad preces beatae Mariae et aliorum Sanctorum Deus ponet eos in ista terra, in qua nullum malum afflictivum patientur.
XIII. Item, licet in Ordinario Armenorum contineatur, quod illi qui baptizantur, etiamsi pueri sint, qui veniunt ad baptismum de diaboli servitute, tamen dicunt, quod tales pueri nullum peccatum habent, sed sicut omnino innocentes et omni peccato, etiam originali, immunes; nec dicunt quod baptizentur, ut consequantur remissionem peccatorum, sed ut sint christiani et ut post Generale Iudicium intrent cum perfectis Sanctis in regnum caelorum; et ad haec duo valet eis baptismus secundum eos.
XIV. Item, quod dicti Armeni dicunt et tenent, quod Christus descendens ad inferos praedicavit ibi et illas animas quae ei credere voluerunt, iustificavit, illas autem quae ei credere noluerunt, in suo peccato dereliquit. Exiens autem ab inferis, destruxit totaliter infernum et omnes animas quas ibi invenit, sive essent bonae sive essent malae, inde eduxit et posuit eas in isto aere et terra et circa paradisum terrestrem, ubi erunt usque ad finale iudicium. Interim tamen animae mediocriter malae et malae simpliciter, non patientur aliquam poenam sensibilem, sed solum patiuntur timorem; mediocriter quidem malae, quia timent suum periculum, quod erit in die iudicii, ut supra scriptum est, quando ponentur in statera; malae vero simpliciter, quia timent poenam Oceani, ubi ponentur post Generale Iudicium, patiuntur poenam timoris, quae eas multum affligit mentaliter. Mediocriter vero bonas et perfecte bonas posuit in ista terra vel aere circa paradisum terrestrem; et, ut dicunt, tales animae sunt in magna consolatione propter spem quam habent de remuneratione quam consecuturae sunt post Generale Iudicium. Et dicunt, quod ante dictum Generale Iudicium non erit remuneratio alia operum bonorum vel malorum, inducentes ad hoc dictum Apostoli:_ Oportet nos praesentari ante tribunal Christi, ut recipiat unus quisque prout in corpore gessit, sive bonum fuerit sive malum._
XV. Item, quod dicti Armeni non dicunt nec tenent, quod Christus descendens ad inferos praedicaverit daemonibus nec quod daemones eduxerit de Inferno, sed bene dicunt quod daemones usque ad Generale Iudicium sunt in isto aere vel in terra. Si tamen ibi existentes aliquam poenam sensibilem sustinent vel sustinebunt usque ad dictum Generale Iudicium, non exprimunt; dicunt tamen quod patiuntur carentiam gloriae et quod ipsi, qui prius erant clari, effecti sunt nigri; et quod multum timent poenam Oceani, in qua ponendi sunt post Generale Iudicium cum malis hominibus.
XVI. Item, quod inter Armenos sunt duae opiniones de tempore quo creati fuerunt angeli; quia aliqui eorum dicunt, quod ante istum mundum sensibilem angeli creati fuerunt; alii vero dicunt, quod cum isto mundo sensibili creati fuerunt, scilicet cum caelo empireo, ante omnem diem. Dicunt etiam, quod omnes angeli boni creati fuerunt et in dicta bonitate steterunt, ut eorum aliqui dicunt, usque ad quartam diem, quando Deus luminaria fecit; aliqui vero eorum dicunt quod sexta die, quando Adam creatus fuit, daemones peccaverunt et de caelo ceciderunt per illam partem caeli quae apud eos dicitur Arocea, apud nos vero dicitur Galaxia; cum quibus etiam per dictum foramen unus bonus angelus cecidit et multi alii cecidissent, nisi Deus eis dixisset:_ Pax vobis,_ ille vero bonus angelus qui ceciderat, ad preces beati Basilii restitutus in caelo fuit. Dicunt etiam eorum aliqui, quod feria sexta de inane Adam creatus fuit, sed circa sextam dictae diei Eva fuit formata et secundum aliquos eorum eadem die fuit per diabolum tentata, secundum vero alios feria sexta sequentis septimanae. Dicunt etiam, quod nullus bonorum angelorum unquam efficietur malus, nec malus bonus.
XVII. Item, quod Armeni communiter tenent, quod in alio saeculo non est purgatorium animarum, quia, ut dicunt, si christianus confiteatur peccata sua, omnia peccata eius et poenae peccatorum ei dimittuntur. Nec etiam ipsi orant pro defunctis, ut eis in alio saeculo peccata dimittantur, sed generaliter orant pro omnibus mortuis, sicut pro b. Maria, Apostolis, martyribus et aliis Sanctis, ut in die iudicii intrent in regnum caeleste vel in aliis locis, ut supra dictum est, et quod ibi requiescant. De animabus vero paganorum dicunt, quod animae eorum sunt super sepulchra ipsorum vel in sepulchris, usque ad diem iudicii et frequenter audiuntur in sepulchris Saracenorum voces et mugitus et etiam quandoque animae eorum vel daemones pro eis videntur circa sepulchra ipsorum in diversis speciebus animalium vel hominum; propter quod Saraceni non libenter stant circa sepulchra Saracenorum et ex hoc etiam quandoque Saraceni faciunt baptizari suos filios et inungi in diversis locis, ut post mortem non egrediantur de sepulchris; non tamen faciunt eos baptizari, ut efficiantur christiani.
XVIII. Item, quod Armeni credunt et tenent, quod Christus descendit de caelo et incarnatus fuit propter hominum salutem, non pro eo, quod filii propagati ex Adam et Eva post peccatum eorum ex eis contrahant originale peccatum, a quo per Christi incarnationem et mortem salventur, cum nullum tale peccatum dicant esse in filiis Adae, sed dicunt quod Christus propter salutem hominum est incarnatus et passus, quia per suam passionem filii Adam, qui dictam passionem praecesserunt, fuerunt liberati ab Inferno in quo erant non ratione originalis peccati, quod in eis esset, sed ratione gravitatis peccati personalis primorum parentum. Credunt etiam, quod Christus propter salutem puerorum, qui nati fuerunt post eius passionem, incarnatus fuit et passus, quia per suam passionem destruxit totaliter Infernum, et ita post eius passionem nullus ex dictis pueris vadit ad Infernum. Credunt etiam, quod propter salutem hominum adultorum christianorum Christus fuerit incarnatus et passus, quia si tales poeniteant de peccatis suis post eius passionem, quando moriuntur non vadunt ad infernum.
XIX. Item, quod Armeni credunt et tenent, quod primi parentes et tota eorum posteritas usque ad Christi passionem mortua fuit in corpore et in anima ad Infernum descendit non propter originale peccatum, quod filii Adam contraxerunt ab Adam, sed ratione gravitatis peccati personalis primorum parentum; propter quod, licet eorum filii non peccaverint, tamen propter peccatum primorum parentum passi fuerunt et mortem corporalem et apud inferos punitae eorum animae fuerunt usque ad dictum tempus. Credunt etiam et tenent, quod post Christi passionem et ante, usque ad generalem resurrectionem filii Adam habent concupiscentiam inordinatam carnis et mortalitatem propter gravitatem peccati primorum parentum et non propter originale peccatum quod ex eis contraxerint; a qua concupiscentia et mortalitate Sancti liberabuntur in generali resurrectione per Christum; et in tantum dicunt, quod dicta concupiscentia carnis est peccatum et malum, quod parentes etiam christiani quando matrimonialiter concubunt committunt peccatum; et propter hoc poenitentia eis imponitur per sacerdotes, quia actum matrimonialem dicunt esse peccatum et etiam matrimonium. Credunt etiam et tenent, quod si Adam et Eva non fuissent transgressi Dei mandatum, non fuisset inter eos carnalis commixtio nec per seminum commixtionem fieret generatio humana, sed homines propagarentur ab hominibus sine carnali commixtione, sicut lumen propagatur a lumine. Dicunt etiam, quod Deus, praesciens quod homines transgredirentur eius praeceptum, membra genitalia fecit in eis, per quae post peccatum fieret hominum propagatio.
XX. Item, quod Armeni credunt et tenent, quod aeternus Dei Filius natus de substantia Patris, in tempore sibi univit humanam naturam et factus fuit homo, sic tamen, quod in ipsa unione humanae naturae ad Dei Filium, humana natura conversa fuit in divinam eius naturam, sic quod post dictam unionem in Christo non est nisi una natura, scilicet divina et non humana, sicut ipse est una persona. Et dicti Armeni maledicunt omnes illos qui contrarium dicunt et in tantum detestantur illos qui dicunt post unionem duas naturas esse in Christo, divinam scilicet et humanam; quod si aliquis Armenus, prius baptizatus secundum ritum eorum, hoc diceret, non communicant cum eo, sed habent eum ac si paganus fuisset; et si vult reverti ad fidem Armenorum, eum rebaptizant, sic <acsi> semper paganus fuisset, et post secundum baptismum imponunt ei poenitentiam viginti annorum.
XXI. Item, quod Armeni credunt et tenent, quod quia secundum eos, post unionem naturarum in Christo, natura humana conversa fuit in naturam divinam, ita quod in Christo ex tunc non fuit nisi natura divina, cum dicta natura divina in Christo fuit passibilis et impassibilis, mortalis et immortalis, secundum quod Christo placebat, sic dicunt Christum fuisse passum et mortuum secundum naturam divinam, quia sic voluit ipse, licet humana natura in eo non esset, quando passus et mortuus fuit. Credunt etiam et tenent, quod in domino Iesu Christo post unionem non fuit nisi unus intellectus, una voluntas et una operatio, scilicet divina et non humana.
XXII. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod ab illa hora, qua Dominus mortuus fuit in cruce, ipse descendit ad inferos et Infernum destruxit totaliter; ita quod ex tunc non fuit Infernus nec aliquae animae hominum vel etiam daemones ex tunc fuerunt in Inferno nec erunt postea; quando vero Christus resurrexit, educens de Inferno Sanctorum animas quae ibidem erant, duxit eas in paradisum terrestrem et cum ipsis dictum paradisum intravit, dicens eis:_ Ecce locus in quo fuistis;_ et statim de dicto paradiso eas eiecit et posuit eas in terra vel aëre circa paradisum terrestrem.
XXIII. Item, quod de anima latronis Christum confitentis in cruce, apud Armenos sunt diversae opiniones: quarum una est, quod illud quod ponitur in Evangelio:_ Hodie mecum eris in paradiso; hodie,_ non tenetur ibi determinate pro illa die qua mortui fuerunt Dominus et latro, sed tenetur pro die finalis iudicii, quando Sancti perfecti intrabunt in paradisum caelestem, quomodo dies accipitur in psalmo:_ Melior est dies una in atriis tuis_; tunc enim, et non ante, latro intrabit in paradisum caelestem, secundum eos, cum aliis Sanctis perfectis. Alia vero opinio eorum dicit, quod die qua dictus latro mortuus fuit, eius anima venit ad portam paradisi terrestris volens illuc intrare; sed per Angelos et Enoch et Eliam intrare illuc prohibitus fuit; sed in die resurrectionis Domini, quando Dominus cum aliis animabus Sanctorum, quas extraxerat de Inferno, venit ad portam paradisi terrestris, invenit ibi dictam animam latronis, et cum Dominus ostendisset manus et latus Angelis et Enoch et Eliae, aperientes ei portam paradisi, intravit illuc cum dicta anima latronis et aliorum Sanctorum et cum eis dixisset:_ Ecce locus de quo exivistis; _cum omnibus dictis animabus exivit de paradiso et eas posuit in terra vel in aere circa dictum paradisum, ubi erunt usque ad diem Iudicii; et tunc introducentur in paradisum coelestem. Alii vero dicunt, quod illa hora, qua Adam exivit de paradiso feria sexta, Dominus posuit animam latronis in paradiso terrestri; si tamen postea inde eduxit eam vel non, non dicunt.
XXIV. Item, quod dicti Armeni dicunt et tenent, quod animae malorum hominum, quae multa peccata actualia gravia commiserunt, qui mortui fuerunt ante Christi Passionem, fuerunt positae in Inferno, et ibi poenas infernales pro peccatis suis sustinuerunt; sed cum Dominus post suam Passionem Infernum destruxisset, dictas animas posuit in terra vel in aere; et ibi vadunt huc et illuc, non patientes aliquam poenam sensibilem, usque ad diem Iudicii. Hominum autem malignorum animae, qui fuerunt post Domini Passionem, quando mortui sunt dicti homines, angeli mali et terribiles accipiunt eas et adducunt ad Oceanum, de quo supra mentio facta est, et ostendunt eis Oceanum et vermes vel dracones, qui ibi sunt; et dicunt eis, quod post Generale Iudicium ibi ponentur et per dictum Oceanum et dracones cruciabuntur; et ex hoc dictae animae multum timent propter dictas poenas, quas passurae sunt post Generale Iudicium; non tamen interim aliam poenam sensibilem patientur. Animae vero hominum bonorum et perfectorum, quando mortui sunt, accipiuntur per bonos angelos et ducuntur in caelum ante thronum Dei; et vident sub throno Dei, qui thronus sunt angeli, gloriam quam post generale iudicium habiturae sunt; et de hoc multum consolantur; postea tamen ab angelis ducuntur ad terram vel ad aërem et sunt ibi usque ad diem Iudicii et propter dictam spem requiescere dicuntur. Dicunt etiam et credunt, quod post Generale Iudicium homines mali, qui fuerunt vel ante Domini Passionem vel post, ponentur in corpore et in anima in dicto Oceano et ibi cruciabuntur perpetuo.
XXV. Item, quod Armeni dicentes unam solam naturam esse in Christo, scilicet divinam et non humanam, respondere non possunt ad dicta posita in Scriptura, per quae manifeste ostenditur Christum habuisse humanam animam, quae divina natura non erat, sicut: Non derelinquere animam meam in inferno; nec ad illud:_ Tristis est amima mea usque ad mortem_; nec ad illud, quod dicit Petrus, quod spiritualiter descendens, praedicavit in Inferno; nec ad illud, quod Dominus dicit:_ Pater in manus tuas commendo spiritum meum et inclinato capite emisit spiritum._ Per quae omnia manifeste Scriptura dicit, fuisse in Christo post unionem animam humanam. Sed cum eis praedicta dicuntur, non habentes quid respondeant, recurrunt ad baculos vel ad poenas corporales, ut male tractent illos, qui talia eis dicunt. Dicunt etiam et credunt, quod anima Christi quando descendit ad inferos, ne cognosceretur, induit se deitate, sicut et quando erat in vita praesenti, ne cognosceretur, induit deitatem suam corpore.
XXVI. Item, quod Armeni dicunt et credunt, quod licet resurrectio a morte solum ad carnem pertineat, quae mortua fuerat, tamen in Christo, quia non erat nisi divina natura post unionem, ipsa secundum quod volebat faciebat opera carnis et opera animae, quamvis in Christo nec caro esset nec anima post unionem.
XXVII. Item, quod Armeni credunt et tenent, quod die sabbati post Parasceven hora sexta Dominus resurrexit; et hoc dicunt se habere ex traditione Gregorii, qui fuit antiquus eorum catholicon, cui, ut dicunt, fuit revelatum, cum esset in Sepulchro Domini, quod hora sexta dictae diei sabbati resurrexerat Dominus; et sic apud Armenos est determinatum; et dicta hora faciunt festum de resurrectione Domini; et postea eadem die comedunt ova et caseum, non tamen carnes. Computant autem tres dies et noctes, quibus fuit Dominus in ventre terrae sic, quia in nocte sequente feriam quintam Dominus tradidit corpus suum et sanguinem discipulis suis, qui terrei erant, corpus eius et sanguinem comederunt et biberunt et sic in seipsis Christum sepeliverunt; et computant illam noctem; et postea diem sequentem usque ad illam horam, qua in die Parasceves tenebrae factae sunt super universam terram, pro prima die et nocte; tempus vero illud, quo dictae tenebrae duraverunt, computant pro secunda nocte; et diem, qui fuit post dictas tenebras, computant pro secunda die; noctem quae praecedit sabbatum, computant pro tertia nocte; et diem sabbati usque ad meridiem pro tertia die; et dicunt quod praedicta eorum opinio confirmata fuit per beatum Silvestrum papam ad instantiam dicti Gregorii; et plus credunt dictae opinioni quam evangeliis Marci et Lucae, qui dicunt, quod prima sabbati, id est dominica, Dominus resurrexit.
XXVIII. Item, quod Armeni nesciunt respondere ad illa, quae in Evangeliis continentur, ubi manifeste scribitur, quod Christus post suam resurrectionem verum corpus humanum habuit, cum dicant, quod in ipsa unione humana natura conversa fuit in deitatem; nisi hoc solum, quod voluntas divina secundum quod volebat faciebat et ostendebat se corpus humanum habere, cum tamen non haberet.
XXIX. Item, licet secundum Armenos in Christo post unionem non fuerit nisi natura divina, in quam conversa fuit humana eius natura, Armeni tamen dicunt et tenent, quod voluntati Christi subiecta erat divina natura, ut de ea faceret quod vellet; et ita, ut dicunt, quando voluit divina eius natura, mortalis fuit et etiam mortua, et quando voluit facta fuit immortalis, sicut factum fuit post suam resurrectionem, accipientes ad hoc probandum illud quod dicitur in Joanne:_ Ego vivo, et vos vivetis._
XXX. Item, Armeni dicunt et tenent, quod ex hoc quod Christus ascendit in caelum, in eo post unionem desiit esse humana natura; alioquin si in ipso fuisset humana natura post unionem, non ascendisset in caelum, sed translatus fuisset in paradisum terrestrem, sicut factum fuit de Elia et Enoch.
XXXI. Item, quod Armeni tenent, quod illae auctoritates Prophetae et Apostoli:_ Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem,_ et quod Christus expoliavit Principatus et Potestates et transduxit eas in semetipsum, non intelliguntur, quod hoc fecerit quando Christus ascendit in caelum, sed intelligunt quando Christus, ascendens ab inferis, eduxit secum animas hominum quae ibi erant et posuit eas in ista terra vel aere usque ad diem iudicii.
XXXII. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod Christus ascendens ad inferos, ligavit daemones qui ibi erant et etiam super terram, ut non possent tentare vel offendere homines sicut ante faciebant; sed sunt iam trecenti anni, quod omnes daemones sunt disligati et seduxerunt homines a fide Christi per totum mundum, exceptis Armenis; sed a triginta annis citra illos homines de Minori Armenia et a viginti quinque annis citra Armenos de Maiori Armenia seduxerunt a fide Christi, quia, ut dicunt, ex tunc Armeni posuerunt in Sacrificio aquam in vino et fecerunt festum Nativitatis Domini vigesima quinta die decembris et sic, a daemonibus seducti, fidem Christi dimiserunt.
XXXIII. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod Christus post suam ascensionem habuit humanitatem, sed non habuit naturam humanam, nec voluntatem nec operationem humanam. Dicunt etiam et tenent, quod Christus in caelum ascendens non subito pervenit ad dexteram Patris, sed in decima die post suam ascensionem et in novem diebus qui sunt a die ascensionis eius usque ad diem Pentecostes, Christus fuit inter angelos, ita quod per unum diem fuit in uno ordine angelorum et alio die in alio et quilibet ordo angelorum festivavit eum una die; decima vero die pervenit ad dexteram Patris et tunc statim misit Apostolis Spiritum Sanctum et propter hoc Armeni festivant illas decem dies.
XXXIV. Item, quod Armeni de Maiori Armenia dicunt et tenent, quod ipsi sunt Ecclesia catholica et apostolica et propter hoc ipsi habent Catholicon et etiam eorum Ecclesia est apostolice, quia ipsi tenent fidein quam Apostoli praedicaverunt; et propter hoc sunt Ecclesia catholica et apostolica. Graeca vero ecclesia non est Ecclesia catholica vel apostolica, quia ponunt aquam in vino in Sacrificio et quia dicunt duas naturas esse in Christo et quia faciunt festum Nativitatis Domini vigesima quinta die mensis decembris. Dicunt etiam et tenent, quod Ecclesia Romana non est Ecclesia catholica et apostolica, propter easdem causas quas dicunt de ecclesia graeca et etiam quia corrupit fidem christianam, faciendo et acceptando concilium Chalcedonense ad instantiam beati Leonis papae. Dicunt etiam et tenent, quod Ecclesia Romana et Graeca esse desinent ante generalem resurrectionem vel tempore Antichristi; ecclesia vero Armenorum durabit usque ad finem; et quod illi de Armenia Minori, exceptis rege et quibusdam nobilibus, sunt de Ecclesia Maioris Armeniae et sunt peiores quam illi de Maiore Armenia, nec volunt recipere aliquem magistrum, nisi sit de Maiori Armenia. Dicunt etiam quod rex et nobiles Minoris Armeniae, quia tenent supradictos articulos cum Ecclesia Romana et Graeca, non sunt de Ecclesia catholica et apostolica.
XXXV. Item, Armeni dicunt et tenent, quod Ecclesia Catholica fuit per totum orbem diffusa a principio, quia aliqui ex omnibus gentibus crediderunt in Christum; sed postea in concilio Chalcedonensi fuit fides Ecclesiae corrupta et destructa, ex eo, quod ibi determinatum fuit, quod in Christo erant duae naturae et una persona; et omnes qui dictum concilium receperunt, fuerunt... (sic!) Ecclesiam Catholicam; et quia dicti Armeni dictum concilium non receperunt, sed condemnaverunt, ideo solum apud eos est Ecclesia Catholica, exceptis paucis de ecclesia Minoris Armeniae.
XXXVI. Item, quod Armeni credunt et tenent, quod solum apud ipsos est una Ecclesia Catholica, quia, ut dicunt, apud eos sunt illa quae faciunt esse unam sanctam Ecclesiam, scilicet unus baptismus et unica fides Christi et unus Spiritus Sanctus et unus Deus et dominus; quae apud alias Ecclesias quae vocantur christianae, non sunt, quia, ut dicunt, Armeni habent verum baptismum, propter quod omnes venientes ad se de aliis Ecclesiis rebaptizant, immo, ut dicunt, verius baptizant, quia baptismum datum in aliis Ecclesiis non reputant esse verum baptismum. Habent etiam, ut dicunt, veram fidem, quam aliae Ecclesiae destruxerunt recipiendo concilium Chalcedonense. Habent etiam verum Spiritum Sanctum et verum Deum et dominum, quae aliae Ecclesiae non habent, quia negaverunt Deum et dominum in concilio Chalcedonensi, dicendo quod in Christo sunt duae naturae et una persona; propter quae in symbolo non dicunt simpliciter:_ Et in unam sanctam ecclesiam; sed in istam sanctam ecclesiam_; accipiendo ly istam, pro ecclesia Armenorum.
XXXVII. Item, quod a tempore Heraclii imperatoris citra, fuerunt tres catholicon in Armenia, tenentes diversam fidem et diversum baptismum ab invicem; nam catholicon Columbarum dicit, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus fuerunt crucifixi in cruce; et illi qui sunt subiecti ei, baptizant in aqua; catholicon vero medius et subiecti eius dicunt, quod solus Dei Filius fuit crucifixus in cruce; et pro maiori parte baptizant in aqua, pauci tamen baptizant in vino, non tamen baptizatos mergunt_ In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti;_ catholicon vero tertius a quinquaginta annis citra tenet illud, quod tenet ecclesia Graecorum. Conveniunt tamen dicti tres catholicon et subiecti eorum in istis, quod in Christo est una natura, sicut una persona, quae natura est divina; et quod non ponunt aquam in vino in Sacrificio, nec faciunt festum Nativitatis Domini vigesima quinta die decembris, excepto catholicon tertio, qui a quinquaginta annis citra in istis a primis duobus est separatus; quilibet autem de dictis catholicon dicit, quod ipse tenet veram fidem et verum baptismum habet et quod alii catholicon ab eo non habent veram fidem nec verum baptisma; et sic quia sunt diversi inter se, non est una Ecclesia inter eos, sed alia et alia.
XXXVIII. Item, quod Armeni credunt et tenent, quod in aliis Ecclesiis ab Ecclesiis Armenorum non datur peccatorum remissio, quia aliae ecclesiae negaverunt veram fidem, recipiendo concilium Chalcedonense; nec etiam habent verum baptismum, quia miscent aquam in vino in sacrificio, dicentes quod aqua quae fluxit de latere Christi virtutem tribuit soli sacramento baptismi; et ideo illae Ecclesiae, quae miscent aquam in vino, baptismum perdiderunt; propter quod peccatorum remissio non fit apud ipsos, sed solum fit in ecclesia Armenorum; et ideo presbyteri Armenorum prohibent subiectis suis, ne Sacramenta recipiant ab aliis, quam ab Armenis, quia illa Sacramenta alii non habent.
XXXIX. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod populus subiectus uni catholicon potest recipere dicta sacramenta ab alio catholicon vel presbyteris eius et dicta sacramenta valent dicto populo; sed episcopi et presbyteri unius catholicon non possunt recipere sacramenta ab alio catholicon vel subiectis eius et si reciperent talia sacramenta, eis non valerent.
XL. Item, Armeni credunt et tenent, quod nullus Armenus potest consequi remissionem peccatorum per episcopos vel presbyteros Ecclesiae Romanae vel Graecae; sed aliqui ex Armenis dicunt, quod peccatorum remissio potest fieri in Armenis per episcopos et presbyteros Armenorum; alii vero dicunt quod episcopi vel presbyteri Armenorum nihil faciunt ad peccatorum remissionem nec principaliter nec ministerialiter, sed solus Deus peccata remittit; nec episcopi vel presbyteri adhibentur ad faciendam dictam peccatorum remissionem, nisi quia ipsi acceperunt potestatem loquendi a Deo; et ideo cum absolvunt dicunt:_ Deus dimittat tibi peccata tua_ vel: Ego dimitto tibi peccata tua in terra et Deus dimittat tibi in caelis.
XLI. Item, Armeni dicunt et tenent, quod postquam aliquis peccando perdidit gratiam Dei, numquam postea in aequali gratia resurgit.
XLII. Item, Armeni dicunt et tenent, quod sola Christi passio, sine omni alio Dei dono, etiam gratificante, sufficit ad peccatorum remissionem; nec dicunt, quod ad peccatorum remissionem faciendam requiratur gratia Dei gratificans vel iustificans nec quod in Sacramentis Novae Legis detur gratia gratificans.
XLIII. Item, Armeni dicunt et tenent, quod liberum arbitrium humanum non sufficit sibi ad peccandum, sed diabolus facit et instigat homines ad peccandum; ita quod si daemones non essent, nullus homo peccaret.
XLIV. Item, licet Armeni orent in Missa et alias pro bonis tam spiritualibus quam temporalibus adipiscendis et pro malis removendis, pro mortuis tamen non orant, ut in praesenti requiem obtineant, sed tantummodo in futuro.
XLV. Item, quod apud Armenos, quando aliquis ex eis mortuus est, talis observatio fit: quod de sero ducuntur animalia munda secundum Legem Moysi, cuiusmodi sunt oves, caprae et boves, coopertae pannis sericis ad ostium ecclesiae; ad quem locum exeunt clerici dictae ecclesiae et sacerdos benedicit sal et de sale benedicto ponit in ore dictorum animalium; et postea cum oleo de lino inunguntur dicta animalia; et deinde, effuso ipsorum sanguine, occiduntur et de carnibus dictorum animalium sequenti nocte comedunt clerici cum sale; sed sacerdos, qui in cratinum debet celebrare pro mortuo, non comedit de carnibus dictorum animalium usque post Missam. Faciunt autem praedicta, quia dicunt et tenent, quod licet remissio peccatorum fiat principaliter per sanguinem Christi, tamen non fierit dicta remissio peccatorum, nisi sanguis animalium praedictorum effunderetur, in peccatorum vivorum et mortuorum remissionem, quia Lex Moysi dicit, quod remissio peccatorum fit per effusionem sanguinis animalium brutorum mundorum et sine eo non fit peccatorum vivorum et mortuorum remissio; et Dominus dicit in Evangelio, quod ipse non venit solvere legem, sed adimplere, quam solvisset, si peccatorum remissio fieret sine effusione sanguinis animalium brutorum. Et de hoc etiam reprehendit eos Damascenus, dicens quod dicti Armeni accipientes de erroribus Judaeorum, Saracenorum, paganorum et aliorum errantium, de illis erroribus suam fidem composuerunt; et de dieta fide in concilio Manesguerdensi librum composuerunt, qui apud eos vocatur_ Radix fidei._
XLVI Item, quod dicti Armeni observant discretionem ciborum mundorum et immundorum animalium, secundum quod lex Moysi dicit; et licet aliqui ex Armenis comedant porcum, tamen secundum eos, si sacerdos comederet de porco, postea non posset expellere daemones de obsessis corporibus, quia, ut dicunt, Dominus expellens daemones de duobus hominibus, misit eos in porcos.
XLVII. Item, quando Armeni ieiunant diebus ieiuniorum institutis inter eos, dietis diebus non comedunt carnes nec pisces nec ova nec caseum nec butyrum nec lac nec oleum; quia dicunt, quod omnia ista sunt quaedam carnes; comedunt autem solum herbas, panem et vinum; possunt tamen comedere quoties volunt illis diebus quibus ieiunant. Dicunt etiam et praedicant, quod illi, qui in diebus ieiuniorum comedunt pisces, ova, caseum, butyrum et oleum, sunt maledicti et infideles et contra fidem constituti et sunt separata ab ovili Christi.
XLVIII. Item, Armeni dicunt et tenent, quod si Armeni committant semel quodcumque crimen, quibusdam exceptis, Ecclesia eorum potest absolvere eos quantum ad culpam et poenam de dictis criminibus, sed si aliquis postea committeret iterum dicta crimina, absolvi non posset per eorum Ecclesiam.
XLIX. Item dicunt, quod si aliquis eorum post baptismum accipiat primam et secundam uxorem, absolvi potest per eos, sed si accipiat tertiam vel quartam et deinceps, non potest absolvi per eorum Ecclesiam, quia dicunt, quod tale matrimonium fornicatio est et talem habent pro pagano, ita quod nec in fine eum communicant nec aducunt eum de domo sua ad sepeliendum per portam domus, sed frangunt parietem domus et per foramen parietis educunt corpus eius; nec Missam celebrant nec sepultura ecclesiastica eum sepeliunt, sed faciunt de eo sicut de pagano. Si tamen ille qui recipit tertiam uxorem, dum vivit eam dimittit sic, quod postea non revertatur ad eam, recipiunt eum ad poenitentiam et imponunt ei quindecim annos pro poenitentia sic, quod in dictis annis non comedat carnes, pisces et supradicta lacticinia; et si dictam poenitentiam perfecerit et postea moriatur, faciunt de eo sicut de christiano alio in vita et in morte.
L. Item, Armeni dicunt et tenent, quod si aliquis ante susceptionem Ordinis Sacri commiserit aliquod peccatum luxuriae carnalis exterioris, quod ille habet confiteri confessori dictum peccatum et deinde episcopus, qui Ordines facit, interrogat dictum confessorem, si est ille dignus ordinari; cui sacerdos respondet, quod non; et sic repellitur a suscipiendo Ordine Sacro. Si vero postquam ordinatus est, commiserit tale peccatum luxuriae, oportet quod si absolvi velit, confiteatur confessori suo; et tunc ille confessor deponit eum ab executione Ordinis; et si postea exequatur actus dicti Ordinis, dictus confessor dicit hoc episcopo, etiam in praesentia aliorum, et eum qua vel quo peccavit revelat. Mulieres etiam, cum quibus tales peccaverunt, iactant se dicendo:_ Ego deposui talem sacerdotem; _ex quo contingit apud Armenos, quod multi sunt qui dicta peccata nolunt confiteri dum vivunt, ne repellantur a susceptione Sacrorum Ordinum; et si eos susceperint, ne postea deponantur ab Ordinis executione.
LI. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod ista peccata sunt irremissibilia nec eorum Ecclesia potest haec peccata remittere, quia Christus non dedit Ecclesiae potestatem quod talia peccata remittat, scilicet si aliquis peccatum luxuriae committat in ore hominis vel mulieris et si blasphemat Christum vel fidem christianam aut crucem; et tales blasphemos non reputant christianos nec ecclesiastica Sacramenta eis ministrant, dum vivunt nec quando moriuntur faciunt de eis sicut de christianis nec eorum filios reciperent ad baptismum, nisi convertantur et poenitentiam agant.
LII. Item, quod dicti Armeni dicunt et tenent, quod si aliquis semel commiserit peccatum adulterii, sodomiae, bestialitatis vel homicidii aut apostasiam a fide, faciendo se Saracenum vel Judaeum et etiam si aliquis dicat quod in Christo sunt duae naturae et una persona, potest absolvi per eorum Ecclesiam, non tamen debet communicari nisi in fine vitae suae. Et si quis commiserit dicta peccata vel etiam alia pluries, non potest absolvi per Ecclesiam, nisi prima vice; et si, postquam semel confessus fuerit et absolutus de aliquo peccato de praedictis, iterato committat dictum peccatum, prima absolutio non valet.
LIII. Item, quod dicti Armeni dicunt et tenent, quod si sacerdos habens uxorem, cum ipsa committat sodomiam, non peccat nec si hoc confiteatur deponitur, sed in hoc dimittitur conscientiae suae, quod confiteatur vel non confiteatur, si vult.
LIV. Item, quod inter Armenos catholicon et episcopi excommunicant Armenos sine omni culpa excommunicatorum et nulla monitione praemissa, ut volunt. Et dicunt, quod excommunicati per eos non possunt absolvi de aliquo peccato, nisi per catholicon vel episcopos, qui eos excommunicaverunt; si tamen vadant ad alium catholicon vel episcopos, alii catholicon subiectos possunt absolvi per eos a dicta excommunicatione et peccatis suis. Dicunt etiam et tenent, quod excommunicatis non debent ecclesiastica sacramenta ministrari. Et si aliquis excommunicatus moriatur, amici eius vadunt vel mittunt ad illum, qui eum excommunicavit et dant ei pecuniam vel alias res valentes pecuniam, prout conveniunt cum eo; et tunc excommunicans dat eis licentiam, quod ipsum sepeliant ecclesiastica sepultura. Qui faciunt pro eo illa, quae supra dicta sunt de animalibus; non tamen aliter absolvunt illum ab excommunicatione.
LV. Item, Armeni dicunt et tenent, quod excommunicationis sententia, etiam iuste lata, secundum Domini ordinationem, quia monitus non vult Ecclesiae oboedire nec se de peccato quod comsit emendare, non excidit a regno Dei, quia ita bene, excommunicatus sicut non excommunicatus vadit ad regnum Dei; sed fornicatio, adulterium, homicidium et si sacerdos accipiat secundam uxorem et si aliquis ex Armenis dicat esse in Christo duas naturas et duas operationes et unam personam, ista excludunt a regno Dei et non excommunicatio lata propter inoboedientiam Ecclesiae; unde Armeni parum vel nihil reputant excommunicationem valere.
LVI. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod si aliquis fuisset baptizatus in Ecclesia Armenorum et postea lapsus fuisset in haeresim vel in apostasiam a fide, faciendo se Saracenum vel Judaeum et deinde vellet reverti ad Ecclesiam Armenorum, non rebaptizatur, sed solum cum chrismate inungitur, nec aliter absolvitur; imponitur tamen ei, quod vadat ad locum illum, in quo commisit apostasiam a fide et ibi coram omnibus confiteatur peccatum suum et abneget illam perfidiam, quam commisit. Si tamen aliquis fuisset baptizatus in Ecclesia alicuius catholicon Armenorum et postea converteretur ad fidem Romanae Ecclesiae vel Graecae, si postea vellet venire ad Ecclesiam primam, in qua fuerat prius baptizatus, illa Ecclesia sic baptizaret eum acsi nunquam fuisset baptizatus, sed semper fuisset Saracenus vel paganus. Si vero aliquis fuisset primo baptizatus in Ecclesia Romana vel Graeca et postea vellet venire ad Ecclesiam Armenorum, illa Ecclesia, ad quam veniret, baptizaret eum ac si nunquam baptizatus fuisset, sed semper fuisset paganus vel Saracenus. Et quia Armeni ideo dicunt quod baptizati in Ecclesia Romana vel Graeca, quando veniunt ad Ecclesiam Armenorum, rebaptizari debent, quia Ecclesia Romana et Graeca, ex eo quod dicunt duas naturas esse in Christo, fidem negaverunt et ex eo quia ponunt aquam in vino in Sacrificio, non habent aquam baptismi, quia aqua quae fluxit de latere Christi, non potest servire nisi sacramento baptismi, unde cum ponatur in Sacrificio per dictas Ecclesias, eaedem Ecclesiae non habent aquam baptismi, sine qua non potest fieri baptismus; ex eo etiam dictae Ecclesiae non habent baptismum, quia non habent verum Chrisma, sine quo verum baptisma non datur; et propter praedicta quia Ecclesia Latina et Graeca non habent verum baptismum, sed solum Ecclesia Armena dictum baptismum verum habet, quia contraria dictis Ecclesiis tenet et habet; et ideo Ecclesia Armena baptizat baptizatos in Ecclesia Latina vel Graeca, quando veniunt ad eam.
LVII. Item, Armeni dicunt et tenent, quod verum chrisma sic conficitur, quod habent diversos flores aromaticos et alios quos invenire possunt in die Ramis-palmarum et illos decoquunt in vino et deinde dictum vinum accipiunt et per quatuor dies ante diem Coenae ponunt dictum vinum in oleo et decoquunt insimul et astant tunc multi episcopi et sacerdotes, dicentes multas orationes, dum haec decoctio fit. Et deinde die Coenae accipitur unus fiasco de dicto oleo et in ipso fiascone ponit catholicon balsamum et postea catholicon celebrat Missam; et quando catholicon elevat Corpus Domini, unus episcopus qui astat ei, elevat dictum flasconem et catholicon dicit orationes. Et deinde de dicto flascone ponitur in diversis vasis, quae stant ibi iuxta altare et sic verum chrisma conficitur solum per catholicon modo praedicto; et sine tali chrismate non potest dari verus baptismus. Unde contigit apud eos, quod pueri portati ad baptismum, quia sacerdos non habet de dicto chrismate vel illi qui puerum portaverunt, nolunt tantum dare pro chrismate quantum sacerdos vellet, frequenter moriuntur sine baptismate; de quibus pueris dicunt Armeni, quod in die Iudicii baptizabuntur de sanguine qui fluxit de latere Christi, quia, ut dicunt, quando Christus moriebatur in cruce, luna descendit et accepit sanguinem Christi, qui adhuc manet in luna; et ex hoc apparet aliqua nigredo in luna, quae prius non apparebat; in die autem Iudicii effluet dictus sanguis de luna, de quo baptizabuntur dicti parvuli, ut sic possint intrare in caelorum <regnum>.
LVIII. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod ad hoc, quod sit baptismus verus, ista tria requiruntur, scilicet aqua, chrisma modo praedicto factum et Eucharistia; ita quod, si aliquis baptizaret in aqua aliquem, dicendo:_ Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen,_ et postea non inungeretur dicto chrismate, non esset baptismus. Si etiam non daretur ei Eucharistiae sacramentum, baptizatus non esset. Et etiam apud eos non baptizantur pueri antequam habeant octo dies. Et species sacramenti Eucharistiae liquefiunt in aqua vel vino et ponuntur in ore primum baptizati et sic accipiunt Eucharistiae sacramentum et tunc dicuntur vere esse baptizati. Quae tria si non fierent, Armeni non reputarent puerum vere baptizatum. Dicunt etiam, quod pueri non baptizantur in peccatorum remissionem, quia nullum peccatum habent; adulti vero baptizantur in peccatorum remissionem, non quia in aqua baptizantur, sed quia dicto chrismate inunguntur et accipiunt Eucharistiae sacramentum.
LIX. Item, quod Armeni diversimode baptizant et quantum ad materiam et quantum ad formam baptismi. Quantum ad materiam quidem, quia aliqui, licet pauci, baptizant in vino puro, alii vero in lacte, alii vero communiter in aqua. Quantum vero ad formam, nulla forma baptismi certa est apud eos, sed quilibet episcopus vel presbyter ordinat sibi formam, in qua baptizet et modum baptizandi tenet quem vult. Aliqui enim ex eis, qui in aqua baptizant, non nominant, dum baptizant, tres personas divinas dicendo:_ Baptizetur iste in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Scancti;_ sed dum baptizatum in aqua lavant, dicunt evangelium ab illo loco:_ Venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem_, usque ad illum locum:_ et vox facta est dicens: Hic est Filiius meus._ Alii vero, dum baptizatum lavant, dicunt: Vox Domini super aguas; Deus maiestatis intonuit; Dominus super aquas multas. Alii vero dum baptizatum lavant, dicunt antiphonam, scilicet: '_ Dum erant Apostoli in caenaculo, repente venit sonitus de caelo tamquam spiritus vehementis cum magna voce et accendit eos in igne, sine ardore_. Dicunt etiam aliam antiphonam:_ Repente descendit Spiritus Sanctus in similitudinem glorian super Apostolos_; et aliam etiam, quae talis est: '_ Benedictio in excelsis Spiritus Sancti procedentis a Padre, per quem inebriati sunt Apostoli vino immortali et invitaverunt terram ad caelum_ '. Illi vero, qui baptizant in vino, dum lavant illum qui baptizatur, dicunt: '_ Ego te lavo in vino, ut sis fortis et ne patiaris frigus_ '. Illorum vero, qui baptizant in lacte non exprimitur aliqua forma. Alii vero, dum lavant baptizandos, dicunt quod ipsi vellent committere turpia cum matre pueri qui baptizatur. Aliqui etiam ex Armenis, quando ponunt baptizandum in aqua, dicunt: '_Baptizetur talis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti _et deinde dum baptizandum lavant, dicunt iterum eadem verba; et deinde quando extrabunt de aqua, dicunt eadem verba; et deinde inungunt baptizandum cum chrismate in oculis, in auribus, in fronte in naribus, in ore, in et sub axellis, in genu et sub genu, in pedibus, in soleis, dicendo certa verba et postea baptizatum communicant de sacrificio altaris. Et sic, ut dicunt, homo vere et plene est baptizatus et aliter non.
LX. Item, quod si aliquis Armenus baptizatus in aqua vel vino aut lacte modis supradictis, etiam si, dum baptizatur in aqua, dicatur: _Baptizetur iste in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, _transeat ad Ecclesiam Latinam vel Graecam et postea revertatur ad primam Ecclesiam, ita rebaptizatur ac si paganus semper fuisset; si vero de Ecclesia unius catholicon transeat ad ecclesiam alterius catholicon, ille catholicon, ad cuius ecclesiam vadit, facit eum negare fidem illius catholicon, qui eum baptizavit et chrismavit eum modo supradicto, dicens quod chrisma alterius catholicon nihil valet, nisi suum; non tamen rebaptizat eum, excepto catholicon Armeniae Minoris, qui baptizatos et chrismatos in ecclesiis catholicon Maioris Armeniae venientes ad ecclesiam Minoris Armeniae, rebaptizat et chrismat modo supradicto.
LXI. Item Armeni dicunt, quod virtute sacramenti baptismi baptizatus efficitur membrum Ecclesiae et potest participare Sacramentis et efficitur christianus et post finale iudicium, nisi aliud obsistat, intrabit in regnum caelorum.
LXII. Item, Armeni dicunt et tenent, quod licet in eorum Ordinario antiquo dicatur, quod per baptismum datur remissio peccatorum, ipsi tamen hoc sic exposuerunt, quod hoc veritatem non habet de pueris, qui in aetate puerili baptizantur infra aetatem duodecim annorum, quia tales reputant innocentes et sine peccato; quia ipsi Armeni pro maximo peccato habent peccatum luxuriae, quod committere non possunt tales pueri; sed de illis qui baptizantur postquam peccata luxuriae commiserunt, dicunt quod tales baptizantur in remissionem peccatorum. Tenent etiam dicti Armeni, quod illi, qui non commiserunt peccatum luxuriae, sunt virgines et innocentes, etiam si non baptizati decederent.
LXIII. Item, apud Armenos utriusque Armeniae non datur Sacramentum Confirmationis, quia ut dicunt, illi qui eis fidem praedicaverunt a principio, tale Sacramentum eis non dederunt; et quamvis Apostoli miserint Petrum et Joannem ad illos, qui baptizati fuerant in Samaria per Philippum, ut imponerent eis manus et acciperent Spiritum Sanctum, quod ad Sacramentum Confirmationis pertinere videtur, dicunt tamen Armeni, quod illi, qui baptizati fuerant per Philippum, non acceperant verum baptismum, quia Philippus solum erat diaconus et non presbyter vel episcopus, quia presbyter et episcopus solum possunt dare verum baptismum; et ideo missi fuerunt dicti duo Apostoli ad eos, ut verum baptismum et Spiritum Sanctum acciperent. Dicunt etiam dicti Armeni, quod eunuchus baptizatus a Philippo, in tali baptismo non accepit Spiritum Sanctum, sed postquam Philippus arreptus fuit ab eo, Spiritus Sanctus venit super eunuchum.
LXIV. Item, catholicon Minoris Armeniae dicit, quod Sacramentum Confirmationis nihil valet et si valet aliquid, ipse dedit licentiam presbyteris suis, ut idem Sacramentum conferant.
LXV. Item, Armeni dicunt et tenent, quod illa inunctio cum chrismate facta in novem locis, de qua supradictum est, valet christianis, dum vivunt, pro omnibus inunctionibus quae fiunt per Ecclesiam Latinam; unde apud eos non est Sacramentum Confirmationis nec Extremae Unctionis nec, quando consecrantur presbyteri vel episcopi, inunguntur eorum manus vel capita; sed quando episcopi vel presbyteri sunt mortui, portantur ante altare et ibi eorum capita et frontes ac manus dexterae inunguntur et tunc populus venit et osculatur manum dexteram praedictorum et faciunt oblationes suas ac si primam Missam haberet celebrare; et postea adducuntur ad ostium ecclesiae animalia munda cooperta pannis sericis et modo supradicto occiduntur et postea comeduntur.
LXVI. Item, omnes Armeni communiter dicunt et tenent, quod per haec verba posita in eorum Canone Missae, quando dicuntur per sacerdotem; '_ Accepit panem el gratias agens, fregit, dedit suis sanctis electis et recumbentibus discipulis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes: Hoc est Corpus meum, quod pro vobis et multis distribuitur, in remissionem peccatorum. Similiter et calicem accipiens, benedixit et fregit, gratias egit, bibit, dedit suis electis sanctis et recumbentibus discipulis dicens: Accipte, bibite ex hoc omnes: Hic est Sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et multis effunditur, in remissionem peccatorum_, non conficitur nec ipsi conficere intendunt Corpus et Sanguinem Christi, sed solum dicunt dicta verba recitative, recitando scilicet quod Dominus fecit, quando Sacramentum instituit. Et post dicta verba dicit sacerdos multas orationes positas in eorum Canone et post dictas orationes venit ad locum, ubi sic in eorum Canone dicitur: '_ Adoramus, supplicamus et petimus a te, benigne Deus, mitte in nobis et in hoc propositum donum coëssentialem tibi Spiritum Sanctum, per quem panem benedictum Corpus veraciter efficies domini nostri et salvatoris Jesu Christi_'. Et dicta verba dicit sacerdos ter. Deinde dicit sacerdos super calicem et vinum benedictum: '_ Sanguinem veracite efficies domini nostri salvatoris Jesu Christi_ '; et per haec verba credunt, quod conficiantur Corpus Christi et Sanguis. Diversum etiam ritum habent dicti Armeni in celebrando Missam, quia quidam eorum in altari ponunt duos calices, in quibus ponunt panem et vinum; et quidam ponunt solum unum, in quo ponunt vinum; et calices apud eos sunt vel terrei vel lignei. Et quidam celebrant Missam in communibus vestibus et quidam induuntur sacris vestibus; et quidam celebrant populo praesente et quidam excluso populo et clausis ianuis. Sacerdos celebrans, solus intrat ecclesiam et exit et penitus non ostendit populo corpus Domini; et adhuc in pluribus locis fit isto modo, quod celebrant sub ianua clausa, quousque sacerdos dicit:_ Respicite;_ quando scilicet elevat sacramentum, ut populus videat; et tunc aperiuntur ianuae ecclesiae.
LXVII. Item, quod Armeni non dicunt, quod post dicta verba consecrationis panis et vini sit facta transubstantiatio panis et vini in verum Corpus Christi et Sanguinem, quod natum fuit de Virgine Maria et passum et resurrexit, sed tenent, quod illud sacramentum sit exemplar vel similitudo aut figura veri Corporis et Sanguinis Domini; et hoc specialiter aliqui magistri Armenorum dixerunt, videlicet quod non erat ibi Corpus Christi verum et Sanguis, sed exemplar et similitudo eius. Dicunt etiam, quod quando Christus Sacramentum instituit, non transubstantiavit panem et vinum in corpus suum et sanguinem, sed solummodo instituit exemplar et similitudinem corporis et sanguinis sui; propter quod ipsi Sacramentum altaris non vocant corpus et sanguinem Domini, sed_ hostiam vel sacrificium_ vel_ communionem._ Quidam etiam magister vocatus Narces habet in suis libris expressum, quod quando sacerdos dicit haec verba: '_ Hoc est corpus meum_',tunc est ibi corpus Christi mortuum; sed quando sacerdos dicit:_ Per quem_, ut propositum est, ibi est corpus Christi vivum; non tamen expressit, si erat verum corpus Christi ibi vel similitudo eius. Et quod etiam Armeni illud quod ponitur in eorum Canone Missae: '_ Per quem panis benedictus efficitur verum corpus Christi_ ', sic ly_ verum corpus Christi,_ exponunt, quia efficitur ibi vera similitudo et exemplar corporis et sanguinis Christi. Unde et Damascenus propter hoc reprehendens eos dixit, quod ducenti tunc anni erant, quod Armeni perdiderunt omnia Sacramenta et quod illa Sacramenta quae habebant, non erant eis tradita ab Apostolis vel ab Ecclesia Graeca vel Latina, sed ipsi, ut voluerant, sibi Sacramenta confinxerant.
LXVIII. Item, Armeni dicunt et tenent, quod si presbyter vel episcopus ordinatus committat fornicationem, etiam in secreto, perdit potestatem conficiendi et ministrandi omnia Sacramenta quae pertinent ad episcopum vel presbyterum; et talia Sacramenta per eos confecta nullam efficaciam vel virtutem habent. Si autem publicum sit, quod fornicati fuerunt, nullus Armenus Sacramenta confecta per eos acciperet, quia credunt, quod talia Sacramenta nullam virtutem vel efficaciam habent, eo quod tales fornicatores perdiderunt potestatem Sacramenta conficiendi et administrandi; dicunt tamen, quod bonus laicus et fidelis Eucharistiam confectam per episcopum vel presbyterum habentem potestatem conficiendi Sacramentum Eucharistiae, eam aliis ministrare potest.
LXIX. Item, dicti Armeni dicunt, quod si episcopus vel presbyter committat fornicationem vel quamcumque aliam speciem luxuriae, secrete vel publice, perdit potestatem conficiendi et ministrandi Sacramenta quae ad eum pertinent; si vero efficiatur haereticus vel apostata a fide, ut si efficiatur Saracenus vel Judaeus vel committat quodcumque aliud crimen, ut homicidium, periurium et sic de aliis criminibus, dictam potestatem conficiendi et ministrandi Sacramenta non perdit, sed sufficit quod de talibus peccatis poeniteat, sive dicta peccata commiserit publice sive occulte.
LXX. Item, Armeni non dicunt nec tenent, quod sacramentum Eucharistiae digne susceptum operetur in suscipiente peccatorum remissionem vel poenarum debitarum peccato relaxationem vel quod per ipsum detur gratia Dei vel eius augmentum, sed solum dicunt, quod effectus Sacramenti Eucharistiae sunt isti, scilicet quod ille qui recipit hoc Sacramentum, Christus manet in eo, quia scilicet Corpus Christi intrat in eius corpus et in ipsum convertitur, sicut et alia alimenta convertuntur in alimentato. Et quia Eucharistia manet in suscipiente, dicunt quod presbyter qui accipit Corpus Christi, non debet phlebotomari postea per triduum; et quia quidam presbyter contrarium fecit, exivit de phlebotomia sanguis et ignis. Dicunt etiam Armeni, quod effectus Eucharistiae sunt, ut custodiatur accipiens a fulgure et grandine et ab aliis aeris nocivis impressionibus et ab infirmitatibus coporis et talibus malis corporalibus suis vel carorum suorum. Et idem dicunt quoad istas poenalitates corporales de Sacramento Poenitentiae, quod scilicet homines per dictum Sacramentum a talibus poenalitatibus custodiuntur.
LXXI. Item, quod sexcenti duodecim anni sunt, quod concilium supradictum fuit celebratum per Armenos in civitate Manesguerdensi et ibi patriarcha Surianorum, catholicon, episcopi ac magistri Armenorum determinaverunt, quod in Sacrificio altaris non deberet misceri aqua in vino; et nihilominus determinaverunt ibi, quod illi qui miscent aquam in vino in Sacramento altaris, non habent verum baptismum, quia illa aqua, quae fluxit de latere Christi in cruce, non potest servire nisi Sacramento baptismi; et ideo qui aquam ponunt in vino, perdiderunt Sacramentum baptismi. Determinaverunt etiam in dicto concilio, quod si aqua in sacrificio altaris poneretur, quod illud Sacramentum nullum esset, quia Dominus post confectionem Sacramenti Eucharistiae dixit:_ Non bibam de hoc genimine vitis,_ et ita, solum genimen vitis debet poni in sacrificio et non aqua. In quo etiam concilio anathematizaverunt illos, qui ponebant vel ponerent aquam in dicto sacrificio; et in tantum hoc detestantur, quod si in aliqua Armenorum ecclesia celebretur Missa, in qua misceatur aqua in vino, aliqua pars tecti ecclesiae discooperitur, ut radius solis in ea intrare possit, per cuius introitum consecratio dictae ecclesiae tollitur et postea antequam aliquis Armenus in dieta ecclesia Missam celebret, oportet quod dicta ecclesia reconcilietur.
LXXII. Item, Armeni antiqui dixerunt et tenuerunt, quod nullus non ordinatus in presbyterum, quantumcumque esset bonae vitae, poterat conficere Sacramentum Eucharistiae; et quod illi, qui erant in presbyteros ordinati, si malae vitae essent, non poterant dictum Sacramentum conficere; sed boni presbyteri hoc facere poterant et non alii. Armeni vero moderni dicunt, quod boni et mali presbyteri, dummodo non dimiserint legem Armenorum nec effecti fuerint de lege Ecclesiae Latinae vel Graecae nec commiserint peccata de quibus supra dictum est, possunt conficere dictum Sacramentum. Sed illi presbyteri, qui dimiserunt legem Armenorum vel facti sunt de lege Ecclesiae Graecae vel Latinae, quia eam dimittendo effecti sunt haeretici, non possunt conficere dictum Sacramentum.
LXXIII. Item, Armeni habent in quodam canone, quod si aliquis fuisset baptizatus in quibuscumque ecclesiis, quae tenerent quod in Christo sunt duae naturae et una persona et vellet a presbyteris Armenorum accipere Eucharistiae Sacramentum, idem Sacramentum non daretur ei per dictos presbyteros, nisi prius abnegaret baptismum quod prius acceperat et malediceret illos, qui dicunt duas naturas esse in Christo et qui miscent aquam in vino in Sacrificio; quibus factis, rebaptizant eum modo Armenorum et tunc dant ei Eucharistiae Sacramentum per eos modo Armenorum confectum; et quod presbyteri Armenorum, dum celebrant Missam clausis ianuis ecclesiae, secundum quod supra dictum est, maledicunt illos, qui dicunt duas naturas esse in Christo et qui miscent aquam in Sacrificio et qui aliquam reverentiam faciunt imaginibus Dei vel Sanctorum.
LXXIV. Item, quod apud Armenos Maioris Armeniae non sit imago Crucifixi nec aliae imagines tenentur Sanctorum.
LXXV. Item, quod quidam magister Armenorum, cum venisset ad quemdam locum ubi fiebat solemnitas et sacerdos elevasset Eucharistiae Sacramentum, ut videretur a populo, dictus magister maledixit eidem sacerdoti dicens, quod mysterium fidei in secreto debebat teneri et non populo ostendi et quod, ostendendo dictum Sacramentum, sacerdos videatur dicere populo: ' Non timeatis, quia unum frustum panis est hoc sacramentum'.
LXXVI. Item, quod fuerunt Bononiae tres Armeni, qui prius fuerant baptizati in forma Armenorum et postea fuerunt baptizati in forma Ecclesiae Latinae (nempe sub conditione, si baptismo non essent rite abluti, ut ex litteris pontificiis constat), qui homines cum postea venissent apud Florentiam, dum Armeni interrogaverunt eos, an fuissent balneati, vocantes balneationem baptismum receptum in Ecclesia Latina; qui cum respondissent eis, quod sint, dixerunt eis, quod abnegarent dictam balneationem. Quod cum facere nollent, tantum verberaverunt eos, quod unus ex eis post paucos dies decessit; alios vero duos tamdiu in carcere detinuerunt, quousque dictam balneationem abnegarent, dicendo quod dictam balneationem reputabant ac si unus canis minxisset super eos; et fuerunt per eos, ut creditur, rebaptizati secundum modum Armenorum; alioquin talibus non darent Eucharistiae Sacramentum etiam in fine, quantumcumque peterent.
LXXVII. Item, cum quidam clerici et laici Armeni fuissent baptizati in forma Ecclesiae Latinae, catholicon Minoris Armeniae eos fecit capi et dehonestari, radendo totaliter eorum capita et medietatem barbae et scindendo vestes eorum et postea in carcerem poni et cogebat eos Sacramentum Baptisimi, quod acceperant in forma Ecclesiae Romanae, abnegare; et quia facere noluerunt, diu fecit eos in carcere detineri.
LXXVIII. Item, quod cum duo archiepiscopi, dubitantes an essent vere ordinati et baptizati per Armenos, venissent ad catholicon qui nunc est Minoris Armeniae, dictus catholicon vocavit praedictos archiepiscopos et inhibuit eis hoc: primo, quod non celebrarent Missam Latinam, sed Armenorum antiquam Missam; secundo, praecepit eis, quod non servarent ieiunia Ecclesiae Romanae, sed antiqua ieiunia Armenorum; tertio, praecepit, quod non baptizarent aliquem, qui dubitaret de suo baptismo et veniret ad eos ad petendum verum baptismum, sed ut dicerent eis, quod baptismus Armenorum est melior, quam baptismus Ecclesiae Romanae; quarto, inhibuit eis, ne facerent populum suum Armenorum latinum, quia dicebat ille dictus catholicon, quod melius erat quod populus suus sicut Armenus vadat ad Infernum, quam si fierent Latini et irent omnes ad paradisum; quinto praecepit eis, quod non docerent pueros armenos nec linguam nec litteram latinam, quia quando addiscerent litteram latinam, amitterent linguam Armenorum. Et ad testimonium et confirmationem horum dictorum est hoc, quod in eodem anno supradictus catholicon consecravit sex episcopos armenos et accepit ab eis litteram publicam, quod ipsi non darent pueros de partibus suis ad addiscendum litteram latinam nec dimitterent aliquem praedicatorem latinum, qui praedicaret veritatem Sanctae Romanae Ecclesiae in dioecesi et provincia sua. Item quemlibet episcopum, quem ipse consecrat, facit anathematizare illos Armenos qui volunt fieri veri catholici et oboedientes Ecclesiae Romanae. Sexto, inhibuit eis, quod non praedicarent papam Romanum caput esse Ecclesiae in Orientalibus partibus, sed ipse se dicit et facit papam in partibus Orientalibus a fine maris usque ad magnum imperium Tartarorum. Et multa alia inconvenientia verba et errorem sapientia locutus fuit et haec omnia inhibuit eis dictus catholicon; et quia noluerunt ei oboedire in praedictis, gravem persecutionem contra eos fecit, propter quod unus ex eis post annum cum dimidio ivit ad insulam Cypri et ibi audivit quod dictus catholicon, consentiente rege Armeniae, illos quos ipsi et aliqui alii Latini baptizaverant vel ordinaverant sub conditione in forma Ecclesiae Romanae, capi fecit et aliquos sacerdotes ex eis degradavit et in duro carcere regis posuit; alios vero incarceravit et adhuc sunt carcerati et eorum bona et possessiones fuerunt confiscatae et aliis venditae.
LXXIX. Item, quod presbyteri et episcopi Armenorum imponunt poenitentiam illis Armenis, qui veniunt ut baptizentur in Ecclesia Graeca vel Latina, per aliquos annos, ut scilicet ieiunent modo Armenorum. Modus autem talis est, quod in dicto tempore non debent comedere carnes, pisces, lac, caseum vel ova; possunt tamen quoties volunt in die comedere. Illis vero Armenis, qui accipiunt Eucharistiae Sacramentum in Ecclesia Graeca vel Latina, imponunt poenitentiam quinque annorum, ut scilicet ieiunent per dictum tempus modo supradicto.
LXXX. Item, quod apud Armenos in Quadragesima, quam incipiunt dominica in quinquagesima, non celebratur Missa in ecclesiis, nisi in die sabbati et dominica; nec dicitur aliis septimanis anni, in quibus Armeni ieiunant. Magis autem celebrant Missas in die sabbati quam in aliis diebus dictis temporibus, quia communiter omnia festa, quae veniunt in septimana, celebrant in die sabbati, exceptis festis Assumptionis B. Mariae et Exaltationis sanctae Crucis, quae festa celebrant in die dominica. Alio vero tempore anni communiter in ecclesiis non celebrant nisi dictis duobus diebus in septimana, et tunc etiam ducunt animalia ad ostium ecclesiae et occidunt modis supradictis.
LXXXI. Item, quod apud Armenos populus non communicat nisi in vigilia Epiphaniae et in die <Epiphaniae>; ita quod illi, qui ieiunaverunt per septimanam ante dictam vigiliam, in dicta vigilia, vel nocte sequenti, communicant; et ibi anathematizant omnes illos, qui faciunt festum Nativitatis Domini XXV die decembris. In sequenti vero die faciunt festum Epiphaniae, et tunc illi de populo qui volunt, communicant; etiam illi, qui non ieiunaverunt dictam septimanam; communicant etiam aliqui in die Coenae et in Sabbato sancto.
LXXXII. Item, quod quando aliqui communicare debent per sacerdotem, fit confessio generalis, dicendo genera peccatorum, non descendendo ad aliquod peccatum singulare; et postea populus reiterat dictam confessionem; in secreto tamen raro vel nunquam aliquis Armenus confitetur sacerdoti sua peccata; et si confitetur, non dicit quod hoc vel illud singulare peccatum commiserit, sed dicit, quod diabolus dictum peccatum fecit vel quod ad suggestionem alterius hominis dictum peccatum fecit. Dimittunt autem peccata sua confiteri secrete et singulariter, quia sacerdotes eorum peccata revelarent et multum graves poenitentias eis imponerent; propter quod communiter Armeni non confitentur nisi in genere peccata sua. Facta autem dicta generali confessione per populum, sacerdos dicit vel: '_ Ego dimitto vobis peccata vestra_' vel:_ Deus dimittat vobis '; et aliqui dicunt: Ego dimitto vobis peccata vestra in terra et Deus dimittat vobis in caelo_'. Dicti autem sacerdotes dicunt, quod nisi dictas poenitentias compleverint, non debent communicare in vita praesenti nec ingredientur in regnum Dei; et erunt exclusi a gratia et benedictione Dei. Et apud Armenos nullam certam formam habent presbyteri et sacerdotes absolvendi subiectos eorum a peccatis suis. Item, quod dicti Armeni dicunt et tenent, quod dicta generalis confessio sufficit ad remissionem peccatorum et absolutionem; nec oportet quod secrete et in singulari aliquis confiteatur peccata sua sacerdoti; dicta etiam absolutio generalis valet ad peccatorum absolutionem, etiam si contritio non praecesserit.
LXXXIII. Item, Armeni infirmi graviter, quando dicitur eis quod morti appropinquant, ipsi vel eorum amici petunt communionem et eam faciunt portari; et quandoque contingit, quod quando multum debiles sunt, sacerdotes ponunt in ore eorum communionem; et quando sunt multum proximi morti, faciunt sacerdotes de communione signum crucis super os eorum et sic reportant communionem.
LXXXIV. Item, Armeni dicunt et tenent, quod catholicon, episcopi et presbyter Armenorum eamdem et aequalem potestatem habent ligandi vel solvendi, quantam et qualem habuit Petras Apostolas, cui a Domino dictum est: '_ Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis_'; nec quoad hoc minorem potestatem habent presbyteri Armenorum, quam eorum catholicon et episcopi.
LXXXV. Item, Armeni dicunt et tenent, quod usque ad concilium Nicaenum Romanus Pontifex non habuit potestatem maiorem, quam alii patriarchae; sed tunc de voluntate dicti concilii fuit orditum, quod dictus Romanus Pontifex haberet potestatem super alios patriarchas. Quam potestatem habuerunt Romani Pontifices usque ad concilium Chalcedonense; sed quia in dicto concilio, ad instantiam b. Leonis papae congregato, fuit determinatum, quod in Cristo erant duae naturae et una persona, Romani Pontifices perdiderunt dictam potestatem et omnes illi, qui dicto concilio consenserunt; et ex tunc illa plena potestas ligandi vel solvendi, quam Christus Ecclesiae in persona b. Petri <contulerat>, apud solos Armenos remansit; et hoc etiam Armeni determinaverunt in supradicto concilio Manesguerdensi, quod congregatum fuit ibi de mandato cuiusdam Saraceni, nepotis Machometi.
LXXXVI. Item, Armeni dicunt et tenent, quod post concilium Chalcedonense Romanus Pontifex non babet plus de potestate super subiectos suos, quam ille qui praeest Nestorianis super Nestorianos vel ille qui praeest Graecis super Graecos. Dicunt etiam ulterius, quod papa scit quod potest et Armeni sciunt quod possunt.
LXXXVII. Item, quod rex Armenorum interrogavit catholicon Minoris Armeniae, an si papa excommunicaret eum, reputaret se excommunicatum; qui respondit quod non, quia papa nihil habet facere de eo nec ipse accepit aliquid a papa. Rex tamen dixit ei, quod si papa mandaret ei, quod dictum catholicon deponeret, ipse deponeret eum.
LXXXVIII. Item, catholicon Armenorum hoc modo eliguntur, instituuntur et confirmantur et potestatem pertinentem ad catholicon accipiunt et deponuntur et aliter puniuntur; quia catholicon Columbarum et catholicon Dehactamar viventes eligunt aliquem de gente ipsorum, quem volunt et postea consecrant eum in catholicon; non tamen utitur hac potestate, quousque mortuus fuit ille catholicon qui eum elegit. Postquam autem mortuus est dictus catholicon primus, sequens catholicon vadit ad imperatorem Tartarorum, qui est paganus, et ab ipso confirmatur in catholicon; et ut confirmetur per eum, exigitur ab eo pecunia, quantum solvere potest. Qui modus eligendi et confirmandi catholicon introductus fuit in Ecclesia Maioris Armeniae per Saporem regem Persarum, paganum, qui colebat ignem et durat usque nunc. Qua confirmatione facta per dictum regem, idem rex dat litteras suas, quod episcopi et subiecti ei oboediant, quia est confirmatus per eum; et quod dent ei certas quantitates pecuniae et postea annuatim alias; et omnes presbyteri dant ei ad minus valorem unius floreni annuatim et de quolibet facto christianorum et subiectorum habet annuatim valorem ad minus sex grossorum argenti; et dictus catholicon dicto regi quolibet anno habet dare certam summam pecuniae, quam si non daret vel aliud crimen committeret, dictus rex deponit eum et secundum quantitatem criminis commissi per eum punit eum etiam ad mortem. Catholicon vero Armeniae Minoris sic fit: quia mortuo catholicon, rex Armeniae convocat episcopos quos vult et illi eligunt tres episcopos Minoris Armeniae in catholicon et praesentant eos regi; qui rex coram quolibet electorum praedictorum flectit genua; et deinde ille de dictis electis, qui plus de pecunia dederit regi, per regem constituitur catholicon et confirmatur per hoc, quod rex imponit anulum in digito manus eius. Et iste catholicon, qui nunc est, dedit pro confirmatione sua dicto regi quinquaginta millia grossorum vel valorem ipsorum et quolibet anno dat ei viginti millia grossorum vel valorem. Dictus autem rex potest deponere dictum catholicon et aliter punire, quando vult; et apud Armenos catholicon, episcopi et presbyteri nullum Ordinem alicui dant, nisi interveniente pecunia nec chrisma nec aliquod aliud Sacramentum, sed omnia talia sunt venialia apud eos.
LXXXIX. Item, imperator Maioris Armeniae, quando confirmat dictos catholicon, dicit eis: '_ Eatis et faciatis officium secundum fidem vestram, et mandamus, quod possitis benedicere et maledicere et ligare et solvere, secundum fidem vestram, prout vobis videbitur, et volumus, quod christiani qui sunt sub vobis, oboediant vobis et si oboedire nollent, volumus quod illi, qui praesunt tetras, eos cogant vel puniant, _et de hoc dat ei privilegium. Et eodem modo fit de rege Armeniae Maioris de catholicon Minoris Armeniae et rex Minoris Armeniae eligit episcopos et presbyteros, accepta pecunia ab eis; et postea illos electos in episcopos mittit ad catholicon, ut consecrentur per eum et presbyteros ad episcopos, ut ordinentur per eos; qui etiam episcopi et presbyteri ordinantur per catholicon et per episcopos pro pecunia. Eo autem ipso quod sunt consecrati vel ordinati, a Deo immediate post consecrationem accipiunt potestatem ligandi et solvendi consimilem illi, quam Christus dedit b. Petro Apostolo; et tantam habent potestatem presbyteri, sicut episcopi et catholicon.
XC. Item, Armeni dicunt et tenent, quod potestas illa, quam Christus dedit b. Petro, dicendo ei '_ Quodcumque ligaveris super terram etc_', sunt solum data personae Petri et pro ipso solo, ita quod haec potestas non transivit ad aliquem eius successorem.
XCI. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod generalis potestas super totam Ecclesiam Christi non fuit data b. Petro nec successoribus eius a Christo, sed potestas fuit eis data per concilium Nicaenum, quam tamen potestatem postea successores Petri perdiderunt.
XCII. Item, quod apud Armenos non sunt nisi tres Ordines, scilicet acolytathus, diaconatus et presbyteratus; quos ordines conferunt episcopi, promissa vel accepta pecunia. Et eodem modo dicti Ordines presbyteratus et diaconatus confirmantur, scilicet per manus impositionem, dicendo quaedam verba, hoc solummodo mutato, quod in ordinatione diaconi exprimitur Ordo diaconatus et in ordinatione presbyteri Ordo presbyteratus. Nullus autem episcopus apud eos potest ordinare alium episcopum, nisi solus catholicon; qui catholicon tenet penes se pontificale, ubi continetur modus consecrandi episcopum. Dictus autem catholicon nullum in episcopum consecrat, nisi data vel promissa pecunia, secundum facultates consecrandi in episcopum vel valorem episcopatus. Et in Maiori Armenia consecrantes episcopos, presbyteros, diaconos vel acolythos, in communibus vestibus stant, dum praedicta faciunt et etiam ordinandi.
XCIII. Item, quod quando aliquis est ordinatus in diaconum, episcopus dat ei licentiam, quod contrahat matrimonium cum virgine; quo matrimonio contracto, ministrat in dicto Ordine et potest etiam stante matrimonio promoveri in sacerdotem; sed si existens diaconus accipiat secundam uxorem, postea non promovetur ad sacerdotium.
XCIV. Item, in Armenia Maiori, quando aliquis ordinatur in diaconum, non datur ei liber evangeliorum nec stola sub certa forma verborum; nec, quando aliquis ordinatur in presbyterum, datur ei calix cum vino et patena cum pane sub certa forma verborum, quibus utitur Romana Ecclesia; nec inunguntur ei manus; nec, quando aliquis ordinatur in episcopum, ponitur liber evangeliorum in cervice et in spatulis eius; nec caput nec manus ei inunguntur chrismate, ut fit in Ecclesia Romana. Catholicon etiam Maioris Armeniae soli consecrant episcopos, non assistentibus eis aliis episcopis.
XCV. Item quod catholicon Minoris Armeniae dedit potestatem cuidam presbytero, ut posset ordinare in diaconos quos vellet de subiectis; cum tamen apud Armenos Maioris Armeniae nullus possit ordinare aliquem diaconum vel presbyterum, nisi solus episcopus.
XCVI. Item, catholicon Minoris Armeniae, quando vult consecrare episcopos, induit se vestibus sacris; ipse tamen solus dictam consecrationem facit; si et aliqui episcopi sint ibi praesentes propter honorem eius, non tamen cum eo consecrant episcopum, sed solum assistunt in Missa, quando celebrat catholicon, sicut Cardinales quando papa celebrat; nec tenent librum pontificalem nec orationes dicunt, quae dicuntur per episcopos assistentes in consecratione episcoporum.
XCVII. Item, quod catholicon Armenorum conveniunt cum episcopis eis subiectis, qui non per successionem veniunt, de certa quantitate pecuniae annuatim ei danda; quam si non solvunt, deponit eos et consecrat alium episcopum in loco eius et cum suis litteris scribit populo eius, quod ipse primum episcopum deposuit et alium constituit; ex quo contingit, quod frequenter propter talem causam in uno episcopatu sunt tres vel quatuor episcopi viventes simul. Episcopos etiam depositos per eum iterum restituit suis episcopatibus, si bene solvant ei pecuniam, de qua cum ipso convenerunt. Illos vero episcopos, qui veniunt per successionem, quando non solvunt ei pecuniam, de qua cum eis convenit dictus catholicon, eos excommunicat nec dat eis chrisma, quousque solverint ei dictam pecuniam.
XCVIII. Item, catholicon Minoris Armeniae tenet apud se ulnam brachii et manum adhuc integram b. Gregorii, qui fuit catholicon et fuit ordinatus episcopus more Ecclesiae Graecae; quam ulnam et manum dictus catholicon ponit super caput et manus illorum, quos ordinat in episcopos; et dicit, quod si dictae manus impositio et brachii non fieret super caput et manus illorum, qui per eum ordinantur in episcopos, non essent ordinati in episcopos, quia impositio dicti brachii et manus faciunt consecrationes episcoporum; et propter hoc ipse nullos episcopos ut episcopos recipit, qui ordinati fuerunt per alios catholicon Armeniae Maioris, quia nullus alius catholicon, nisi ipse, dictum brachium et manum Gregorii habet.
XCIX. Item, quod episcopi armeni, venientes ad Italiam, dicunt se fuisse expulsos de episcopatibus suis per Saracenos; cum tamen hoc verum non sit; et dicunt se esse archiepiscopos, cum tamen in Armenia nullus sit archiepiscopus; ad hoc, ut possint pro pecunia vendere Religiosis mendicantibus episcopatum; et multi ex eis magnas pecunias sic exegerunt et multos episcopos taliter fecerunt; et in Curia Romana etiam ordinaverunt multos in presbyteros et diaconos, sine licentia dioecesanorum in quorum dioecesibus habitabant; et pro pecunia. Et persecuti sunt et persequuntur illos Armenos, qui secundum ritum Romanae Ecclesiae baptizantur et illos qui fidem Romanae Ecclesiae tenent; et dicunt, quod Romana Ecclesia errat, sed ipsi Armeni bonam et rectam fidem tenent.
C. Item, quod apud Armenos nulla est certa forma verborum exprimens consensum matrimonialem inter virum et uxorem; immo multi per parentes et amicos coguntur venire ad ecclesiam, ut matrimonium fiat inter eos; et quamvis unus vel ambo dicant, quod nolunt inter se matrimonialiter copulari, tamen matrimonium fit inter eos in facie ecclesiae.
CI. Item, quod inter Armenos gradus consanguinitatis et affinitatis, quod apud eos pro eodem habetur, observantur usque ad septimum gradum; si tamen aliqui, existentes in tertio gradu et infra, inter se matrimonium contrahant, permittuntur stare in tali matrimonio et non inquietantur super hoc per episcopos.
CII. Item, quod apud Armenos, si post matrimonium contractum, etiam carnali copula subsecuta et prole suscepta, viro non placeat uxor; vel e converso, ille cui non placet alter coniux, vel ambo, si sibi mutuo non placent, vadit vel vadunt ad episcopum vel sacerdotem et data pecunia et secundum quod inter se conveniunt, episcopus seu sacerdos separat dictum matrimonium et dat licentiam alteri nubendi, etiam cum altero coniuge invito; et hoc fit multotiens apud Armenos.
CIII. Item, quod apud Armenos multi sunt, qui habent multas uxores simul, quia viri habentes uxores in uno loco, cum propter mercantias vel alias transferuntur ad alia loca, accipiunt alias uxores in dictis locis in quibus se transtulerunt. In locis etiam propriis manentes multi sunt, qui duas uxores viventes simul habent, quarum unam accipiunt post aliam, etiam in facie ecclesiae talia matrimonia facientes. Spurii etiam apud eos ita succedunt in ereditate ac si legitimi essent; et promoventur sine alia dispensatione ad omnes Ordines et ad episcopatum et etiam ad statum catholicon, sicut de facto est de nepote Zachariae, qui erat filius concubinae fratris dicti Zachariae, qui promotus est in episcopum post patruum suum.
CIV. Item, quod quia Armeni dicunt, quod in ipsa unione natura humana in Christo conversa fuit in deitatem, dicti Armeni dicunt et credunt, quod Christus in Iudicio in forma divina apparebit et iudicabit et non in forma humana.
CV. Item, Armeni dicunt et tenent, quod post Generale Iudicium iusti et impii in aeternum vivent, quia ex tunc non morientur; dicunt tamen, quod ex iustis hominibus aliqui ibunt in paradisum caelestem post Iudicium et alii in paradisum terrestrem et alii in terram istam, ut supra dictum est; in quibus locis nullam poenam sustinebunt. Dicunt tamen, quod vita aeterna, etiam in illis qui ibunt ad paradisum caelestem, non consistit in Dei visione faciali et fruitione, quia Dei essentia a nulla creatura unquam videbitur, sed solummodo claritas eius.
CVI. Item, quidam catholicon Armenorum dixit et scripsit, quod in generali resurrectione omnes homines consurgent cum corporibus suis, sed tamen in coporibus eorum non erit sexuum discretio, quia si talis discretio sexuum esset inter eos, tunc viri ducerent uxores et mulieres nuberent; cuius contrarium Dominus dicit; sed resurgent viri et mulieres cum corporibus suis in alia forma, in qua non erit sexuum discretio.
CVII. Item, Armeni tenent, quod si aliquis sit in periculo moriendi et non habeat tempus recipiendi Communionem, quod faciunt crucem cum manu in terra et de quolibet brachio dictae crucis accipiunt modicum de terra et comedunt; et haec comestio terrae habetur per eos pro Communione.
CVIII. Item, quod aliqui magni homines Armeni laici dixerunt, quod sicut bestiae in morte expirant et sic moriuntur, ita et homines; et sicut bestiae, cum semel mortuae fuerunt, numquam resurgent, ita nec homines, postquam mortui fuerint, numquam resurgent.
CIX. Item quod apud Armenos nullus punitur de quocumque errore, quem teneat.
CX. Item, quod apud Armenos sunt multi alii errores a praedictis, qui errores continentur in infrascriptis libris Armenorum, quorum primus intitulatur Tenophacer, id est_ Contra Festivitates_ quas celebrant Ecclesiae Romana et Graeca. Secundus liber vocatur Anadoarmat, id est_ Radix fidei._ Tertius liber vocatur_ Joannis Mandagonensis._ Quartus liber vocatur_ Joannis Ossinensis._ Quintus liber vocatur_ Myascosutum,_ id est_ Unius locutionis._ Saxtus liber vocatur Michaelis patriarchae Antiochen. Septimus liber vocatur_ Pauli Taronensis._ Octavus liber intitulatur_ Octavensis._ Nonus liber vocatur Matthaeus. Decimus liber vocatur_ Liber canonum Apostolorum,in quo continentur omnes errores Armenorum. Undecimus liber dicitur Sergniz. Duodecimus liber dicitur Marocha,_ a nomine magistri qui sic vocabatur; in quo libro exponuntur Evangelia. Tertius-decimus liber dicitur_ Nanam,_ quo exponitur evangelium Joannis. Quartus-decimus dicitur_ Ignadius,_ in quo exponitur evangelium Lucae. Quintus-decimus vocatur_ Ganazan,_ idest_Liber Virgarum._ Sextus-decimus vocatur_ Neguig pataracum,_ in quo exponitur Missa. Decimus-septimus vocatur_ Textorquire,_ id est Liber Epistolarum. Decimus-octavus dicitur_ Aismanorc,_ id est_ Martyrologium._ Et quod sunt plures alii libri Armenorum, in quibus multi continentur errores.
CXI. Item, Armeni dicunt, quod Christus non deposuit superflua naturae et, ut dicunt, causa est, quia corruptio talium superfluitatum est peccatorum generatio; et quia Christus peccata non fecit, ideo non est dominata sibi talis corruptio.
CXII. Item, dicunt, quod licet Christus fuerit circumcisus secundum Legem, non tamen fuit ei amputatum praeputium, quia non licebat a deificato corpore aliquid amputari; et maxime quia sic fuerat ordinatum, quod primogeniti circumciderentur findendo pellem praeputii et nihil amovendo; et Cristus fuit primogenitus.
CXIII. Item dicunt, quod Deus propter amorem hominis victus fuit, quia in suis comminationibus non fuit inventus verax, sed semipartialis; quia dixerat homini, quod moreretur si manducaret fructum vetitum et tamen non fuit totaliter mortuus post comestionem fructus, quia anima eius numquam fuit mortua. Iterum etiam nec in corpore fuit mortuus usque ad nongentesimum trigesimum annum. Item, quia animalia omnia non rebellaverunt sibi, sed necessaria in eius servitio remanserunt.
CXIV. Item dicunt, quod signum posuit Deus non occidendi Cain et ita fuit ad litteram, quia secundum eos nullus eum occidit, sed ipse de praecipitio se submisit. Ex quo innuunt Scripturam Genesis quoad haec esse falsam, quae videtur dicere quod Lamech interfecit Cain.
CXV. Item, quod cum duo episcopi graves persecutiones paterentur a catholicon Minoris Armeniae, de quorum persecutione facta est mentio supra, scripserunt supplicationem, quam miserunt regi, supplicando ei, ut faceret cessare dictum catholicon a persecutione supradicta; idem autem rex respondit eis, quod ipsi erant in posse eius et non poterant exire de partibus eius nec per mare nec per terram, nisi irent ad dictum catholicon et ei reverentiam exhiberent et reconciliarentur eidem et subditi ei in omnibus essent et de hoc darent publicam litteram, quam peteret dictus catholicon ab eis; dicens, quod ipse rex constitutus est per Armenos et non per Latinos et quamdiu viveret debebat pro fide Ecclesiae Armenorum laborare et catholicon Armenorum honorare, quia caput eius erat. Littera autem, quam petebat ab eis dictus catholicon, haec continere habebat, quod sanctam ecclesiam Armenorum deberent honorare et fidem eius praedicare et ei ut catholicon Armenorum oboedire et ipsum recognoscere solum caput eorum esse loco Dei; et quod nullum baptizarent et chrisma Armenorum honorarent, quia illud solum est verum chrisma; et quod omnia, quae ipse doceret de sancta Ecclesia Armenorum et de regulis, tanquam mandata Dei honorarent.
CXVI. Item, quod cum rex Armenorum vocatus Ethom, ut Armeni unirentur Ecclesiae Romanae, congregasset omnes episcopos Armeniae et magistros et catholicon, ut disputarent cum Legato misso eis per Romanam Ecclesiam, et facta dicta disputatione cognovisset dictus rex, quod veritatem tenebat sancta Romana Ecclesia et quod Armeni errantes erant a veritate, ex tunc reges Armeniae Minoris tenuerunt fidem sanctae Romanae Ecclesiae, sed episcopi, magistri et principes Armenorum non fuerunt de hoc contenti. Et post recessum dicti Legati, quidam magister, vocatus Vartam de Nigromonte, composuit unum librum vocatum de Risma, idest_ Versus pedem,_ contra papam et suum Legatum et contra Ecclesiam Romanam, in quo vocavit papam Romanum superbum Pharaonem, cum suis subditis in mare haeresis submersos et Legatum eius, ambaxatorem Pharaonis, fuisse reversum cum maxima verecundia; et dixit quod Ecclesia Romana erat multum decepta, quia nativitatem et aquam a maledicto Arthomono recepit; et multos alias blasphemias scripsit in dicto libro, qui magnus est. Et multi ministri Armenorum et episcopi ac presbyteri dictum librum honorant tamquam canones Apostolorum.
CXVII. Item, quod Armeni non habent omnino veram fidem, quam tenet sancta Romana Ecclesia nec Sacramenta blasphemantque sanctam Romanam Ecclesiam et papam et Cardinales, dicentes eos esse haereticos; et quod catholicon Minoris Armeniae dixit, quod papa et omnes Cardinales qualibet die plures quam ipse haberet capillos in capite faciunt homines occidere. Et licet praedicent, quod simonia non est committenda, ipsi tamen sine labe simoniae nullas gratias faciunt; et paucissimi sunt homines in Minori Armenia, praeter regem et aliquos nobiles, qui tenent fidem Romanae Ecclesia.
-------------------------------------------------
*Acta Clementis PP. VI (1342-1352), vol. IX, Typis Polyglottis Vaticanis, 1960, pp. 119-155.
H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 522-529.